Nam quod de primis coelesti in sede creatis Vnus (dum lucis domino, vitaeq ; suoq; Inuidet auctori, titulumq; hunc appetit) auctor Maluit esse mali, primamq; inducere mortem, Cum scelerum socijs celso deiectus olympo: Virtuti nihil inde tu praeiudicat : illud Cui satis est fecisse bonum: sed copia laudis Haec est summa tuae: quod quu se extollere supra * Diuini virtutem apicis scelus esset, & ingens •) om. u. 36. 2) om. u. 44 . * Relligio nulla prorsum delebilis vnda: Non tamen ingratis vitam sensumque negasti: Quin etiam arbitrio mentis gaudere dedisti . Nec tamen arbitrij natura in vtrumq; valentis 1) Accusanda venit nobis: namq; in de perire Posse datum est cunctis vt viuere dulcius esset: Mutuaq; alterni compar mensura pericli Cederet ad meritum: quum iudice digna seuero Praemia sanctorum geminaret poena malorum. Porro etiam ( mihi si fas est hoc dicere salua Pace tua genitor) maius fortassis apud te est Non peccasse bonum, per lubrica tempora vitae, Quam miseris peccasse malum: sed videris vt se Hoc habeat: caussas vni cui credimus omnes. Interea satis est nobis, quod vilia terrae Pondera dum sacra inspiras ratione tuaq; Informas virtute, tuumq; effingis ad instar, *Nobiliora facie : dum lato in sidera vultu Erexisti hominem: quem saeui fraude tyranni In mortis laqueos, & ad impia tartara raptum Vnigeni redimis profuso sanguine nati: