Nil prorsum indigus es: nec in hoc tua gloria tm Quod prestanda facis bonus autor: sed quod & ipsa Efficere ut possint causis praebere secundis Non dedignaris: quae qui tua munera sentit Munus & ipse tuu est: tibi vt vni accepta referre * Omnia homo merito possitq; & debeat vnus . Nam tibi sola Deus gigni quorf cuncta iuberes Causa fuit bonitas: quum iussis viuere primum Spiritibus, mundoq; frui quem mente gerebas , Atq; omnes in te rerum cognoscere caussas, Et super terras et aquas volitare dedisti. Certa quibus coelum sedes, queis libera corda Arbitriumq; sui largitus es omnibus: vt iam *Alterutram in partem vellent se vertere possent: Vt fieres iustis merce , meritisq ; piorum, Hoc quoque coferres praestando, vt debitor esses. Nam quod de primis coelesti in sede creatis Vnus (dum lucis domino, vitaeq ; suoq; Inuidet auctori, titulumq; hunc appetit) auctor