Rerum stare iubes, & mentis imagine plenum Edere nota tibi iam secula, volvere mundum. Non vno tu contentus dotare creata Munere, quidquid agis varios largiris in vsus. Quinimo nil non causa Deus alme tuorum Efficis: ipsa licet nobis ignota tuorum 
						 Factorum ratio, atq; modus: contraria nempe 
					 *Quae putat humanae solers ignauia mentis, Dum certant, plus pacis habent, sic omnia diues Conditor aduersis etiam cognata elementis Nectis et effusis à te virtutibus
						imples. Et tamen hec quum sint in maiestate creandi, Nil horum quae gignis eges: mundiq; peracti Et per te stabili rerum compage manentis 
					 Nil prorsum indigus es: nec in hoc tua gloria tm
							 Quod prestanda facis bonus autor: sed quod & ipsa Efficere ut possint causis praebere secundis Non dedignaris: quae qui tua munera sentit Munus & ipse tuu est: tibi vt vni accepta referre 
					 * Omnia homo merito possitq; & debeat vnus .
						 
					 Nam tibi sola Deus gigni quorf cuncta iuberes
							 Causa fuit bonitas: quum iussis viuere primum Spiritibus, mundoq; frui quem mente 
							gerebas
							
						, Atq; omnes in te rerum cognoscere caussas, Et super terras et aquas volitare dedisti. Certa quibus coelum sedes, queis libera corda Arbitriumq; sui largitus es omnibus: vt iam 
					 *Alterutram in partem vellent se vertere possent: Vt fieres iustis 
								merce
								
							, 
						 meritisq ; piorum, Hoc quoque coferres praestando, vt debitor esses.