Te dominum natura probat seruata caducis Partibus: et iussam seriem datus ordo fatetur. Tu dociles numeros distinguens, pondera libras, Mensuras varians, modulos, motumq; gubernas, Alternas seruire vices, iugemq; recursum Rerum stare iubes, & mentis imagine plenum Edere nota tibi iam secula, volvere mundum. Non vno tu contentus dotare creata Munere, quidquid agis varios largiris in vsus. Quinimo nil non causa Deus alme tuorum Efficis: ipsa licet nobis ignota tuorum Factorum ratio, atq; modus: contraria nempe *Quae putat humanae solers ignauia mentis, Dum certant, plus pacis habent, sic omnia diues Conditor aduersis etiam cognata elementis Nectis et effusis à te virtutibus imples. Et tamen hec quum sint in maiestate creandi, Nil horum quae gignis eges: mundiq; peracti Et per te stabili rerum compage manentis