Quod si lege metri quidquam peccauerit ordo, Peccarit sermo improprius, sensusq; vacilhtus : 3) Hinc nullum fidei subeat mensura periclum. Per dominum Christum qui tecum natus eadem Magestate viget , pariter qua spiritus almus Incowprensa animis, sectorum in secula viuit . J) \') om. u. 110. 2) om. u. 118. 3) om. u. 121. 4) om. u. 126 . Claudii Marii Victoris Oratoris Massilien. Commentariorum \'in Genesin Liber primus. Ante polos coeliq; diem mundiq; tenebras, Ante operum formas, & res, & semina rerum, Aeternum sine praeteriti, sine fine futuri Esse subest: cui semper erat Deus vnus : apud que Viuebat genitus Verbum Deus, & suus almus Spiritus, archani vitalis summa vigoris. Vna trium quo concordi substantia nexu Coniungens summa aeternum virtute beabat. Regnabatq; potens in maiestate creandi, Iam res, & causas rerum, casusq; futuros Et facieda videns, gignendaq ; mente capaci, Secula dispiciens, & quidquid tempora voluunt Praesens semper habens: immensum mole beata Regnum erat ipse suum: regni nec teste carebat Virtus trina deus: qui primum semine nullo Corpora dans rebus, dum res existere cogit, Iam nostrum effecit munus, quod solus habebat. Vtq; istum faceret diues Sapientia mundum Cuncta simul genuit: sed posthaec semina rerum Ornauit superinductis informia formis. Temporaq; in seriem bene cdditus ordo redegit . Nam non, sacrilegi sensit quod lingua furoris, Casus mentis inops dum nescia semina voluuit. Tam prudens contorsit opus: nec dicere factum