Summe & sancte Deus, cunctae virtutis origo, Omnipotens, quem nec subtili indagine rerum Mentibus humanis sensu comprendere fas est, Et nescire nefas (nam te ratione profunda In tribus esse Deum, sed tres sic credimus vnum Vnica personas ut tres substantia reddat. Indiscreta pio conseruans foedera nexu) Tu sine principio, pariter sine fine perennis, Solus es atque idem: nullique obnoxius aeuo. Tu spatium rerum mentis quocunq ; recessus Tenditur, excedis: spatio neq; cingeris vllo. Nec te qui capiat locus est, immensus enim es tu . Quinetiam humanae nec fas contingere menti Qualis imago tua est, oculis ignara videri, * Ni cui cernendam speciali numine sese Exibeat : nec vero est qui virtute creata Tevegetet motus: per que sumus atq; mouemur . Tu mens et sacre penitus substantia mentis: Tu ratio, et plene prudens rationis origo, Tu virtus virtutis apex, atq; ipsa profecto Tu vita, & genitor vitae, lucisq; profundae: Tu lux vera Deus; tu rerum causa, vigorq;: A te principium traxit, quodcunq; repente ex nihilo emicuit, tantoq; auctore repletum Vel vim metis habet, vel forma in mebra recepit. Te dominum natura probat seruata caducis Partibus: et iussam seriem datus ordo fatetur. Tu dociles numeros distinguens, pondera libras, Mensuras varians, modulos, motumq; gubernas, Alternas seruire vices, iugemq; recursum