Dixit, & elapsum cursu pctrisq ; secuta est Missilibus: quin t6 duras per robora cautes, * Quò se reptando condebat callidus anguis, Ambo proijciunt: quarum rigido una lacerto I) In nudum casu silicem dimissa resultat, Scintillamq; ciet: sicco quae e fomite nata Exijt in flammam & crinita incendia late Extendens tota iam sylua ardebat adepta. Hic horrent, latebrasq; gradu trepidate requirūt . Sed pauidos stupor ipse tenet: curamq; sagacem Inijcit insolitae flammae: quam cernere rursum, Et twmidi2 ) spectare volunt. Paulum ergo remoti Telluris dorso sterilis mirantur opacas Defluxisse comas, nemorum ; horrere fauillas, Fuscariq; diem, totas splendescere terras, Et lucem sub sole nouam: nec mente quieta accipiunt crepitus stridentibus vndiq; syluis, Vndantesq; globos flammarum, in sidera latos, Nec quod radices immersus tendit in imas