Nil casus virtutis inops, Deus omnia nosse Quę bona sunt cum luce dedit: mundoq; minori Quidquid maior habet sacro innotescere sensu Seq ; per haec voluit: quod si illibata maneret Vt data mens homini est, nulliq; obnoxia culpae: Non illam species, non illam corpora rerum, No modus astrorum, numerus nec mollis arenę Falleret, aut quantis cum magno terra profundo Extensa est spacijs: aut quae mensura peractae est Molis: quid resonet motu septemplicis axis Armoniae vocale melos: nunc discitur vsu Assiduisq; datur studijs: qudqud arte vel vsu Quod capimus, Domino semper donate tenemus. Et vero ad primos vt se digressa parentes 150 Nostra chelys referat, iam quęso aitedite paucis, Pulsus ab augustis Paradisi sedibus Adam, Nullum habuit prius officiu qua coiugis usum, Atq; omne natis operam nauare creandis:l) Ergo vbi prima domus natis iam plena duobus