Continuo sacris iussos decedere lucis ExpeLlunt venti, nemoris quos sylua profundi Concitat : atq ; illos libranti turbine nexos Aura vehens sacra Paradisi ab sede repellit . Ergo hinc eiecti iuuenes, terrisq; relate Perdita dimissi suspirant gaudia luci, Expertes tanti spacij expertesq; pericli: Sed non expertes agitat qui corda doloris. Qu ruerint, quid perdiderint, qug vita sequatur Quae fuerit, tacita tristes in mente volutant, 3) Porro etiam quid se supremo in fine futurū est, Haerent soliciti: sibi num grauiora supersunt, Nullane spes superet miseris: num morte pereni Perdant quod superest: an quu via mortis amar Per lignum ingruerit mundo populisq; futuris Possit adhuc aliquod per lignum vita redire, Finis lib. primi. Claudii Marii Victoris Massiliensis Oratoris commen - tariorum in Genesin liber secundus. Hactenus archanam seriem, primordia mundi, Vt sincera fides docuit, sine fraude cucurri: