Et quia te dignae placuit tibi primus vt esses Inuentor mortis: poena moriere perenni . Humaniq; odium generis specialiter in te Ac genus omne tuum bello experiere potenti . Perpetuumq; tui mors vt tibi longa, timorem Esse dabo: pedibus repes & pectore prono: Teq; tuo mulier perimet cum semine, cuius Callidus extremis tantum insidiabere plantis. Vt trepidans etiam capiti vestigia figat. Dixit, & exanguem sic est exorsus in Euam. Et tu quae minimo solam te perdere fructu x Non conteta , virum similes temeraria in ausus2 ) Traxisti: instar eris famulae: subiectaq; duros Arbitrium sensura viri patiere labores. Casibus & uero ( incoeptum quonia prior ausa es Multiplicare nefas,) semper uersaaere multis . Et pariens crebris adeo torquebere natis, Vt quos mortales faciet tua culpa creari, Mortis nonnuqua lacerae sint caussa parenti.