Immersumque metu latebris, ac pene sepultum, Euocat & reuocat: ne vero exempla petantur Longius, ostendit culpae donatio mitem . Postqua excussa reos manifestat caussa parentes J) om. uu. 431-433. 2) om. u. 452 . 29* Incepere Deo coelum, mare, terra loquenti Contremere, & vastos concussa aperire recessus. Dumq; reos punit sententia, tartara condit . Quandoquide nostris visum est decedere iussis,\') lam mihi iusta nouos feriet censura nocentes. Principio inter totius uiuentia mundi Tu maledictus eris: & peior quam tegis intus Inuida mes coluber: qui coeli in claustra veMdos Deiecisti homines: vetitasq; attingere fruges Fraude tua impulsis praedurae mortis origo es. Ergo vt digna nefas poenae mensura sequatur, Ex quo homine. terrae immersti, tu stratus iniquo Membra solo, duram sulcabis pectore terram. Et vetitos tentare cibos quia feceris, hinc iam Vilis semper edes squallentia viscera terrae.