His Deus omnipotens Adam praesente vocatis, * Vnumquodq; suo donauit munere largus . Armauitq; manu, cornu, pede, dente, veneno, Atq; alijs quibus artis inops animiq; minoris * Et ratione carens animal se protegat, & se Seruet ab aduersis rebus: sed nullu animantum Aequa homini specie vultuq; habituq; vigebat: Ast homini prope diuinos addebat honore . Totq; inter duplici vitam illustrantia sexu Impar solus erat, dudum qui coniugis aptam In se materiem gignendae ignaras habebat. Ergo opus aggreditur notu Deus: ictaq; raptim Corda viri tanto dissoluit languida somno, Mentis ut experti costam subduceret imam : Vnde caro fit iussa sequi: nam sponte recedens Pellis, iter planum costae praebebat eunti: Illęsis prorsum membris, & corpore sano. Quae varios operante Deo digesta per artus Accepit formam, calidisq ; animata medullis