Factu igitur costat mundu , quod quisq; subactus Annuit, & vero conuictus dogmate credit, Concedes fecisse Deum: qui numine Verbi Et virtute potens quidquid natura putatur Disposuit, iussit, monuit, munusq; creatum Succiduis vicibus (semper fugitiua reformans) Sustinet: ac volucrem retrahens circurotat orbe. Qui si cuncta etiam mauult dissoluere raptim, Confestim in similes formas redeuntia reddet . \') Tanta Patris uis est t6 tanta est gloria Verbi. Vt vero semel attingam primordia rerum: Excelsi conuexa poli, terraeq; iacentes, Pars prima est operis, sed terras unda tegebat Aeraq; in medio sordenti nube madentem, Et tenebris se uasta nigris velabat abyssus, Et sacer extensis impendens spiritus vndis Altrices animabat aquas, ac semina rerum Nondum copositis fundenda ad germina terris Insinuanda dabat: quum lux immissa superne