Soluere posse patrem rediturae in tempora vitae: Cuius apud famulos iam tum largitio pura Non merces Paradisus erat? quodq; illa seuerae Legis scita tulit, libertatisq ; periclum *Facturus, vitam seruanti iussa recepit: Spondet adhuc maiora bonis, & praemia seruat : Qui causam meritis statuit, dum vesccre dixit Arboribus cuctis: hanc tatum horrere memeto . Quae diuersarum gestans examina rerum, Notitiam recti atq; mali sub cortice gestat . Nam trdsgressores mors cruda (6 dire sequetur. Tali lege data ratio docet optima, quod non Mortalem Deus in primaeuo tempore fecit Primū homine: quin ille sibi morte attulit vltro . Nãq ; & in hoc e magne Dei indulgetia summi: Dum quod no meritis sed tantu sponte benigna Largitur famulis, nostri cupit esse laboris. Et se quod donat mauult debere videri. At tu quem sacri nectit custodia iuris.