Intus agit fremitus: & fortior obice factus Multiplicatur aquis, atfroq ; citatior antro Exit, & Assyrios celeri secat agmine campos. Iustior Euphrates, diti qui gurgite largus Irrigat arentes subiectae Persidis agros: Mollibus elicitus riuis: atq; omnibus aeque Seruit, & humanos totum se praebet in vsus: Donec siccus aquis, nome quoq; prodigus ipsum Consummat terris, pelagi quod debuit vndis. Haec igitur cuncto naturae ditia foetu Imperia, & tanta virtutum dote refertae Delitiae, prima est hominis possessio primi, In quam deductus vita exultare perenni Accola iussus erat: tales ergo ille locatus * Inter delitias, t6 longe pinguia Tempe: Dum fit adhuc dignus discitq; labore mereri, \') Expers moerorum curaeq; ignarus agebat. Tantu apud autore est meriti pro nomine summi Nodu aliquid meruisse mali: Quatu ergo putamus