Ante aeuum fas est, quia tempore nata mouetur. Nec porro eternum mundum, superisq; coquum Credere fas stabilem semper tenuisse vigorem: Na quod corporibus constat coepisse fatendu est. Corpus enim quod plaga terit, quod tpa soluunt, Atq; abolent ipso qui tendit in vltima fine, Principium ostendit : quod quae sortita probatur, Aut facta haec credi par est, aut nata putari. 1) 1) om. UU. 83-36 . Factu igitur costat mundu , quod quisq; subactus Annuit, & vero conuictus dogmate credit, Concedes fecisse Deum: qui numine Verbi Et virtute potens quidquid natura putatur Disposuit, iussit, monuit, munusq; creatum Succiduis vicibus (semper fugitiua reformans) Sustinet: ac volucrem retrahens circurotat orbe. Qui si cuncta etiam mauult dissoluere raptim, Confestim in similes formas redeuntia reddet . \') Tanta Patris uis est t6 tanta est gloria Verbi. Vt vero semel attingam primordia rerum: Excelsi conuexa poli, terraeq; iacentes, Pars prima est operis, sed terras unda tegebat Aeraq; in medio sordenti nube madentem, Et tenebris se uasta nigris velabat abyssus, Et sacer extensis impendens spiritus vndis Altrices animabat aquas, ac semina rerum Nondum copositis fundenda ad germina terris Insinuanda dabat: quum lux immissa superne Emicuit dicente Deo: discretaq; nigrum Vmbra peplu retrahes, summo discessit olympo. Tum diuina diem appellans prudentia lucem, 2)