Hic sua fixissent pariter tentoria spcum2 ) J) ow. uu. 222 et 223 . 2) om. u. 258 . Gloria, simplicitas. studium, sapientia, veri Diua tenax, prudentia, gratia, honorq ;, salusq ;, Praeclariq ; animae adfectus: atque inclita virtus: Et quidquid pulchra orbis habet: quid denique paucis Enumerare uelim qua plurima munera verbis? Iam satis hoc fidei est laeto quod semine surgens Hinc arbor vitae celsis petit aera pomis: Illinc diuerso nocitura peritia fructu Notitiam rerum suspend# ab arbore legis. Ad gremium sacri nemoris quod sylua coronat Fons scatet & diti prolem virtute maritat Quadrifido tumidu lętus caput amne resoluens, Ditior oceano iugi, nam gurgite prono Ille suos donat latices, iste accipit omnes. Nec turget tamen: at minor est qui crescere tatis Fluctibus infusis qua qui decrescere nescit Amnibus effusis: quorum primo ordine Phison Prosilit exultans, fontis pars quarta beati: