Assyrius, messisq; rubens Mareotica nardo, Quod Tartesiaci frutices, quod virga Sabaei, Quodq; Palaestinus lacero flet vulnere ramus: Omnia certatim hunc congesta putabis in hortu , Naq ; huc cucta Deus pariter quae singula certis Accepit natura locis, conferta regessit. Motaq; dum leni vibrat nemus aura meatu, Vnum ex diuerso nectar permiscet odore: Fitq; nouu munus sibi nulla quod asserat arbor. Quaq ; tremens blando sensim iactata fragore Commotis trepidat folijs, sonat arbore cuncta Hymnum sylua Deo, modulataq; sibilat aura Carmina, nec vacuus vanum quatit aera motus. Quippe apud autorem, qui totum mole sub vna Res rebus nectens alterna lege retentat, Nil temere fieri vel frustra credere par est . Quin etiam speciosa, nemus, syluaeq; coruscae Argumenta operum sunt, & plantaria rerum, Nec dubium primi quin delicta ante parentis