Regnum erat ipse suum: regni nec teste carebat Virtus trina deus: qui primum semine nullo Corpora dans rebus, dum res existere cogit, Iam nostrum effecit munus, quod solus habebat. Vtq; istum faceret diues Sapientia mundum Cuncta simul genuit: sed posthaec semina rerum Ornauit superinductis informia formis. Temporaq; in seriem bene cdditus ordo redegit . Nam non, sacrilegi sensit quod lingua furoris, Casus mentis inops dum nescia semina voluuit. Tam prudens contorsit opus: nec dicere factum Ante aeuum fas est, quia tempore nata mouetur. Nec porro eternum mundum, superisq; coquum Credere fas stabilem semper tenuisse vigorem: Na quod corporibus constat coepisse fatendu est. Corpus enim quod plaga terit, quod tpa soluunt, Atq; abolent ipso qui tendit in vltima fine, Principium ostendit : quod quae sortita probatur, Aut facta haec credi par est, aut nata putari. 1)