Quae liquor humectans genuit: sparsitq; profunda Delitias pelagi: vario quas germine miris Formauit natura modis: educere iussa E toto partes, formasq; ex corpore inani. Quinetiam in brutas animam dedit ire figuras : Quaeq; salis tumidi squalentia gurgite terga Cete vasta leuant molli differta sagina, Edidit: & qui horum conseruat corpora, nostris 1) om. u. 83. 2) om. u. 101. 3) om. u. 111 . Corporibus nocet ipse liquor: genitalis alumnus Piscibus: ipsa etiam terrae qui germina nutrit, *) Hinc volucres quoque molle genus traxere vigore : NĂ£ liquidas du format aquas, immissaque pontum Vita subit, feruent multo tumida aequora partu: Nec satis est pisces genus oS exurgere: quodq ; Squammea turba salo summas euadit in vndas: Ni uolitans in aquis, sensim natet aethere puro, Aetherios volucris contingere docta recessus: Ergo materies auibusq; (6 piscibus vna est . Iam bis terna dies claro radiabat olympo: