<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0292a.stoa004.opp-lat1"><l n="91">sume mores nostri generis si sensus inhaeret. </l><l n="92">hic qui sceptra tenet. regno qui saeuit in isto. </l><l n="93">tempus inane cogit, regnum uitamque creauit. </l><l n="94">damnarique nocens aeternos sentiet ignes, <milestone n="95" unit="altline"/></l><l n="95">tu securus eris. turba comitante piorum. </l><l n="96">accipe nate meos uultus. et respice coelum. </l><l n="97">autoremque deum per quem tibi uita paratur </l><l n="98">hac melior. fratrisque tui uestigia calca. </l><l n="99">non quod Rex iubet. sed quod deus imperat audi <milestone n="100 " unit="altline"/></l><l n="100">sicut erat. monitus matrem coelumque uideret. </l><l n="101">constitit, atque hilari uultu contemnere Regem </l><l n="102">coepit. et ut ridens ardentes irruit ignes. </l><l n="103">collapsusque iacens anima superante quieuit. </l><l n="104">mater ut hoc uidit rigido sic ore locuta est: <milestone n="105" unit="altline"/></l><note type="footnote">87 quae paruo latitantia tempore 91 moresj animos 93 cogit] <lb/>
            regit creauit] cremare 97 auctorem 99 iussit 100 uidere </note><note type="footnote">79 adsistere 80 aliquid 82 formosi pectoris duras 83 sij et <lb/>
            84 et sic. rep.] si parere 86 contempne furentes 87 regna que o. <lb/>
            paruola habentia (tia <hi rend="italic">in ras.)</hi> tempore 88 rex isti: i <hi rend="italic">ex e\'rasura <lb/>
            supenoris uersus</hi> 89 accendere cogeres ignes 91 inherit 94 dampnari <lb/>
            aeternus s. ignis 96 nate$ 97 auctorem 100 acelumque 101 adque <lb/>
            helari contempnere 102 et nt] ut inruit ignis 108 conlapsus </note><lb/><pb n="259"/><l n="105">felix parte aliqua. cum iam uis. nec potes omnes </l><l n="106">saeue tyranne meos trucidando uincere natos. </l><l n="107">te grauior nunc poena manet. crudelis. in igne </l><l n="108">quam patiere breui: deus hic nanque omnia cernit. </l><l n="109">iam duo securi contempto Rege manebant. <milestone n="110" unit="altline"/></l><l n="110">spes melior iam matris erat. iam tertius instat </l><l n="111">ecce locus poenae. si poena est uincere Regem, </l><l n="112">et seruire deo. laus est non poena furentis. </l><l n="113">tertius attrahitur iuuenis iubente tyranno. </l><l n="114">qui nondum sanatus erat furor intus et ira <milestone n="115" unit="altline"/></l><l n="115">saeuibat pariter. quod fortia pectora fratrum </l><l n="116">uiderat impauidi Regis superasse furorem. </l><l n="117">constitit ante pedes iuuenis florentibus annis </l><l n="118">egregius forma. dignus qui regna teneret </l><l n="119">dignior Antiocho. et sic meliora secutus <milestone n="120" unit="altline"/></l><l n="120">regna uolente deo. Mater cui talia fatur: </l></div></body></text></TEI>