sume mores nostri generis si sensus inhaeret. hic qui sceptra tenet. regno qui saeuit in isto. tempus inane cogit, regnum uitamque creauit. damnarique nocens aeternos sentiet ignes, tu securus eris. turba comitante piorum. accipe nate meos uultus. et respice coelum. autoremque deum per quem tibi uita paratur hac melior. fratrisque tui uestigia calca. non quod Rex iubet. sed quod deus imperat audi sicut erat. monitus matrem coelumque uideret. constitit, atque hilari uultu contemnere Regem coepit. et ut ridens ardentes irruit ignes. collapsusque iacens anima superante quieuit. mater ut hoc uidit rigido sic ore locuta est: 87 quae paruo latitantia tempore 91 moresj animos 93 cogit] regit creauit] cremare 97 auctorem 99 iussit 100 uidere 79 adsistere 80 aliquid 82 formosi pectoris duras 83 sij et 84 et sic. rep.] si parere 86 contempne furentes 87 regna que o. paruola habentia (tia in ras.) tempore 88 rex isti: i ex e\'rasura supenoris uersus 89 accendere cogeres ignes 91 inherit 94 dampnari aeternus s. ignis 96 nate$ 97 auctorem 100 acelumque 101 adque helari contempnere 102 et nt] ut inruit ignis 108 conlapsus felix parte aliqua. cum iam uis. nec potes omnes saeue tyranne meos trucidando uincere natos. te grauior nunc poena manet. crudelis. in igne quam patiere breui: deus hic nanque omnia cernit. iam duo securi contempto Rege manebant. spes melior iam matris erat. iam tertius instat ecce locus poenae. si poena est uincere Regem, et seruire deo. laus est non poena furentis. tertius attrahitur iuuenis iubente tyranno. qui nondum sanatus erat furor intus et ira saeuibat pariter. quod fortia pectora fratrum uiderat impauidi Regis superasse furorem. constitit ante pedes iuuenis florentibus annis egregius forma. dignus qui regna teneret dignior Antiocho. et sic meliora secutus regna uolente deo. Mater cui talia fatur: