ne desit fratrum numero meus infimus infans. ignarusque sui. quem iam procul ecce teneri conspicio, turba circunueniente frequenti.hunc propter solum lachrymas, quas comouet aetas, unus enim superest. de quo mihi maxima cura est. ne tener ignoret qua sit de gente creatus. hunc ego si possim secreto apprehendere solum blandirer. patriumque genus, patriamque docerem. 315 omnem 318 quaesitam 320 dare] daret ut 323 amnemque] durum 325 amnis 327 sic tibi 330 confirma mente 334 lacrymas 337 apprendere 313mortis pharao 314numero 315 transtullit amnem 316 diremit 318 quesitas 319 umor querenter: ter (pro tur ut uid.) in litura al. m 320 inoysen 321 breui sermone sic est 322 illum] ab illo 323 amneque defundere saiu in lituru (antea fuit ab illoj 324 ut: t in lit. (pro m?) uenient morati] rorari 326 fontis 328 quidquid 329onorasque 330 timente 331 infirmus 332 ecce 334 lacrimas comouit 837 adprehendere 338 blandirem et patrium genus sed quacunque tamen potero solatia mittam: parue puer. tenerisque tuis mihi charior annis. charior es regno. uita quoque charior ipsa. tu potes in totum uictricem reddere matrem. tu finis partus. finisque future malorum. si te cura mei tangit. si matris odorem mente create tenes. quamuis et charus, et infans, hoc magis aure pia attende parentis. Deest uerbum quale est dictis primum disce puer quid sis post ista futurus. si patiens fueris. tunc te mihi chare futurum facta docent. fratrum sanctorum in parte locatus. et requie securus eris. dum secula cursus saeua suos peragunt. finito tempore longo hanc lucem repetens. aeternaque regna uidebis non maculata malis, sed erit concordia sanctis. nec morti locus ullus erit, nec bella citatis exercentur equis, sed pax aeterna manebit. matris. crede. tuae quae cupit esse salutis haec mihi cur tristi uultu sic dicta repellis? quid refugis? miserere mei, miserere tuique. si liceat prior ire uelim. uetat ecce, sed ibo tunc cum uictorem uidero te nate malorum.