Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim, in cuius regno mater natique fuisse septem, ut fama refert, de sancta gente creati: quos cura assiduo generis meminisse iubebat, et legi seruire datae: sic nanque uolentes de populo meliore dei sua iura tenebant. rex auidus mutare fidem, mutare timorem uoluit, et ut populo pariter misceret iniquo praemia promittit matri, promittit et illis, et quicquid posset totum perquirere regnum, si demutaret mentes, sensusque priores, cogeret et natos alios sibi fingere mores. illa . negat, tacitumque premit sub corde dolorem. hanc postquam nulla potuit compellere praeda, tentauit primum tormentis uincere saeuis. pertulit illa tamen gemitus, et tristia regis uerbera non timuit. uictum se uidit ut ille, heu quid agam, dixit: uincor, quid plura? dolendo, non tamen effugies, plus est quod plura dolebis, in natos saeuibo tuos, licet improba perstes, GFabricii: 4 assidui 5 namque . G (=: Cqrbeiensis): inscriptio deest 2 fuisseut 4 adsidui 5 legis 8 et nt] ut 9 promitti 10 possit conquirere 11 Si modo mutaret 14 conpellere 15 temtauit 16 Pr ̣̇ο̣̇ tullit tristicia 17 at ille 18 uinci quod plorando 19 effugie 20 inproba hac certe ratione meum sanabo dolorem. Sustulit illa manus, caelumque inspexit in altum emisit gemitus, et talia uerba loquuta est: tu licet et gazas tradas, et regna tyranne, non capimur regum donis, nec munera sanctis eripient promissa dei: spes certior illa est, quae uitam nobis promittit tempore longo: hanc sequor, hanc didici: non lubrica tangere regna. sumere diuitias facile est, et perdere uitam. sed licet et flammas post uerbera saeua mineris,