De coniunctionibus sane ancillarum et libertarum nec non de naturalibus liberis quoquomodo procreatis procreandisve inter omnes decernimus custodiri, quod divorum retro principum saluberrima constituta sanxerunt, Luperciane p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inl(ustris) igitur et praecelsa magnificentia tua saluberrimam sanctionem ad omnium notitiam pervenire edictorum divulgatione praecipiat, ne cui supersit ignorationis auxilium, quominus caute quae sunt decreta serventur. DAT. X KAL. MART. ROMAE D. N. ANTHEMIO A. CONS. ACCEP(TA) ID. MART. ROMAE IPSO A. CONS.