In illa tamen parte matribus salva filiorum utilitate consulemus, ne eas necessitas dandae fideiussionis adstringat, quia et factu difficile est et super hoc filiis abunde vel prioribus constitutis vel praesenti lege prospicitur, quibus et alienatorum vindicatio conpetit et ex maternis bonis perditarum redintegratio facultatum, Basili p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime).