Donationibus etiam vel qualibet liberalitate tam viduarum quam diaconissarum sive virginum, quae deo dicatae sunt, vel sanctimonialium quaecumque in ecclesiam vel martyrium vel clericum vel monachum vel pauperes conlata fuerint, pari robore firma esse praecipio, Palladi p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inlustris igitur et magnifica auctoritas tua ea, quae generali legis huius sanctione decrevi, edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. DAT. X KAL. MAI. CONSTANTINOPOLI ANTHEMIO V̅C̅. CONS. INTERPRETATIO. Sanctimonialibus viduis diaconissis omnibusque religiosis matronis hac lege permittitur, ut, seu per testamentum seu per fideicommissum seu per nuncupationem seu per codicillos vel quibuslibet aliis scripturis, quod voluerint ecclesiae episcopis presbyteris vel diaconibus et omnibus clericis relinquendi habeant potestatem. Et si voluerint heredibus suis quoscumque post eorum obitum substituere, habeant potestatem.