Cetera etiam, quae ab inclitae recordationis Constantino vel ab aliis post eum divis principibus super naturalibus filiis eorumque matribus, de concubinis quoque ingenuis et de his, quae post uxoris obitum in nuptias convenerunt, quaecumque sacris constitutionibus definita sunt, iubemus inviolabiliter custodiri: ita tamen, ut promulgatas prius leges eae, quae postmodum latae sunt, auctoritate praecedant et quaecumque ex ipsis est posterior tempore sit validior sanctione, Palladi p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inl(ustris) igitur et magnifica auctoritas tua hanc serenitatis nostrae legem perpetuo in aevum omne valituram edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. DAT. PRID. NON. APRIL. CONSTANTINOPOLI AETIO ET STVDIO V̅V̅. C̅C̅. CONSS. INTERPRETATIO. Hac lege permissum est, ut exceptis vilibus infamibusque personis, quas lex ista commemorat, pauperes et sine ulla dignitate natalium, dummodo honestas et honestis parentibus procreatas, senatores, si voluerint, uxores eligendi et ducendi habeant potestatem. Quod et omnibus exemplo legis huius sine dubitatione permittitur.