IMPP. VALENTINIANVS ET MARCIANVS AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Leges sacratissimae, quae constringunt omnium vitas, intellegi ab omnibus debent, ut universi praescripto earum manifestius cognito vel inhibita declinent vel permissa sectentur. Si quid vero in isdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri, ut omnis sanctionis removeatur ambiguum et in suam partem iuris dubia derivare litigatorum contentio alterna non possit, negotiorum quoque cognitores ac tribunalium praesides apertam definitionem legum secuti suspensis nutantibusque sententiis inter scita incerta non fluctuent. Plana enim et facilis ad pronuntiandum via patet iudici, quotiens non est illud ambiguum, iuxta quod necesse est iudiciaria. Magnificentia tua in causis omnibus terminandis rectum semper tramitem studens tenere iustitiae consuluit clementiam nostram super Constantinianae legis ea parte, in qua aliquid existere videtur ambiguum. Nam cum sanciret, ne senatori, perfectissimo, duumviro, flamini municipali, sacerdoti provinciae habere liceret uxorem ancillam ancillae filiam, libertam libertae filiam, sive Romanam vel Latinam factam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel tabernari filiam vel lenonis aut harenarii filiam aut eam, quae mercimoniis publicis praefuit, vetitis interdictisque personis adiecit etiam humilem abiectamque personam. Exinde de matrimonio magnam dubitationem in iudiciis nasci tua adseruit celsitudo, utrumne haec nomina etiam ad pauperes ingenuas feminas referri debeant easque a matrimonio senatorum praescriptum legis excludat. Absit hoc nefas illis penitus temporibus, ut credatur cuiquam dedecori data esse paupertas, cum saepe plurimis multum paraverint gloriae opes modicae et continentiae fuerit testimonium census angustior. Quis arbitretur inclitae recordationis Constantinum, cum geniales senatorios toros contaminari pollutarum mulierum faece prohiberet, fortunae munera bonis naturalibus praetulisse et divitiis, quas varietas casuum tam potest adimere quam tribuere, postposuisse ingenuitatem, quae auferri non potest, si semel nata sit? Ille vero honesti amantissimus et morum sanctissimus censor eas humiles abiectasque iudicavit esse personas et matrimoniis senatorum duxit indignas, quas aut nascendi decolor macula aut vita probrosis quaestibus dedita sordentibus notis polluit et vel per originis turpitudinem vel obscaenitate professionis infecit. Ideoque omnem dubitationem, quae quorundam mentibus iniecta fuerat, auferentes, manentibus et solidissima in perpetuum firmitate durantibus cunctis his, quae super matrimoniis senatorum sanxit constitutio divae memoriae Constantini, humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intellegi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit. Sed licere statuimus senatoribus et quibuscumque amplissimis dignitatibus praeditis ex ingenuis natas, quamvis pauperes, in matrimonium sibi adscire nullamque inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam. Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus, quas enumeratas et specialiter expressas copulari matrimoniis senatorum lex praedicta non passa est: hoc est ancillam ancillae filiam, libertam libertae filiam, sive Romanam vel Latinam factam, scaenicam vel scaenicae filiam, tabernariam vel tabernari vel lenonis aut harenarii filiam aut eam, quae mercimoniis publice praefuit. Quod quidem haud dubie credimus ipsum divae memoriae Constantinum in ea, quam promulgavit, sanctione sensisse ideoque huiusmodi inhibuisse nuptias, ne senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus, non tam conubia quam vitia iungerentur. Cetera etiam, quae ab inclitae recordationis Constantino vel ab aliis post eum divis principibus super naturalibus filiis eorumque matribus, de concubinis quoque ingenuis et de his, quae post uxoris obitum in nuptias convenerunt, quaecumque sacris constitutionibus definita sunt, iubemus inviolabiliter custodiri: ita tamen, ut promulgatas prius leges eae, quae postmodum latae sunt, auctoritate praecedant et quaecumque ex ipsis est posterior tempore sit validior sanctione, Palladi p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime).