Si quid autem ex quintae decimae indictionis vel superiorum temporum debitis ad expensas primae indictionis seu posteriorum temporum deputatum est et si quid ex naulis ac pretiis materiarum et relevatis vel donatis aut translatis atque adaeratis vel ab arca sacratissimae Constantinopolitanae urbis debetur, id huius donationis beneficio non tenebitur. Sed et si quid in auro vel in speciebus vel in materiis civitatum operibus deputatum est et hoc erogatum non esse monstratur, eius quoque ratio servetur intacta nec possint debitores huius donationis auxilio niti, sed conpellantur hi, qui noxii reperiuntur, inplere suscepta opera et sumptuum reddere rationes. Nec enim oportet hanc liberalitatem nostram eo usque protendi, ut in aliorum lucra iniuste proficiat, quod ornatui urbium delegatum est. Sentiant universi, quantum sibi pietas nostra profuerit, et in posterum devoto animo pensitationes publicas solvant qui se sciant praeteritis debitis liberatos, Palladi p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inlustris igitur et praecelsa magnitudo tua huius saluberrimae pragmaticae legis moderationem per universos populos ac provinciarum iudices edictis propositis divulgari curabit, ut securi et beneficium nostrae pietatis et securitatis suae fructum libenter agnoscant. SCRIPTA PALLADIO V(IRO) INL(VSTRI) P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS, HERMOGENI V(IRO) INL(VSTRI) COMITI SACRARVM LARGITIONVM, GENETHLIO V(IRO) INL(VSTRI) COMITI RERVM PRIVATARVM, MAXIMINO V(IRO) INL(VSTRI) COMITI ET PRAEPOSITO SACRI CVBICVLI . . . . . D. N. VALENTINIANO A. VII ET AVIENO V̅C̅. CONSS. INTERPRETATIO. Lex ista hoc continet, ut per provincias relaxatae beneficio principis tributorum reliquiae non quaerantur, tamen quod exactum est, si apud exactores resedisse constiterit, id praecipit, ut publicis debeat utilitatibus non perire, sed quod exactum est a retentatoribus thesauris inferatur et a provincialibus vel a possessoribus quod solutum non fuerit non quaeratur. III. DE PRAEDIIS CIVITATVM OMNIVM. IMPP. VALENTINIANVS ET MARCIANVS AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ORIENTIS. Avaritiae suae culpam arguit, qui pro possessionibus, quas detinet, debitas functiones inferre cunctatur. Itaque inter ceteros egregios actus, quibus rei publicae tua sublimitas prodest, etiam suggestionem de praediis iuris civilis oblatam iure laudamus, per quam postulatum est, ut, si qui memorata praedia dempto civili canone consecuti sunt, veterem canonem in posterum cogantur agnoscere.