IMPP. VALENTINIANVS ET MARCIANVS AA. PALLADIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Curae nobis est utilitati humani generis providere; nam id die ac nocte prospicimus, ut universi, qui sub nostro imperio vivunt, et armorum praesidio ab hostili impetu muniantur et in pace libero otio ae securitate potiantur. Ideoque mirati sumus laudabilem suggestionem celsitudinis tuae, quae praeter alias virtutes, quibus sublimitas tua plurimum pollet, etiam humanitatem tui culminis evidenter ostendit. Nam debitorum, quae in reliquis trahuntur, exactionem molestiam esse testatur obnoxiis ac merito postulavit, ut praedicti debitores sacra nostra indulgentia liberentur. Quapropter admirabilem insinuationem tuam probandam esse censuimus. Cesset igitur pro securitate provincialium exactio reliquorum et a sextae indictionis initio usque ad finem quintae decimae nuper elapsae debita deleantur, sive ex possessionibus liberari vel patrimonialis templorumve aut civilis fiscalisve iuris, seu in auro seu in argento seu in speciebus vel in metallica quacumque materia aliove quolibet conlationis titulo in publicis calculis residere noscuntur. Et sive arcae sublimitatis tuae sive thesauris sive sacro debentur aerario, sive cellariis vel privatae rei nostrae aut dominicae domui, sive operibus huius inclitae urbis, omnia conlatoribus nec non curialibus seu cohortalibus seu provincialibus officiis et aliis, quicumque reperiuntur obnoxii, remittantur. Et ne qua liberalitatem nostram caligo fraudis valeat inpedire, etsi in privatum contractum vel in cautionem debitum publicum transisse vel novatum esse dicatur aut si quis curialis exactor vel cohortalis conpulsor pro obnoxio se intulisse commemoret, nihilominus liberalitas nostra firma permaneat. Curialibus etiam et cohortalibus nulla super exactionibus adversus obtiones vel actuarios vel devotissimos milites querellae permittatur occasio, ita ut et obtiones et actuarii et devotissimi milites invicem taceant et nullam adversus curiales seu cohortales vel conlatores seu officia provincialia seu decuriones moveant pro debitis publicis actionem, etiam si quas expensas se pro aliis intulisse contendant. Praeterea quidquid ex titulo senatorii follis in provinciis debetur, hoc quoque remitti iubemus.