His additur aliud maius, quod innocentes praecipue hactenus conterebat. Nonnulli namque suis adlegationibus diffidentes, vexare suos adversarios tantummodo cupientes, non iure cum his, sed arte pugnabant et per sermonem fucatum et falerata verba, nonnumquam legibus arte confusis, ad aliena eos iudicia pertrahebant, ita ut hinc saepius eveniret, ut et miles in civili et privatus in militari, sed sibi incongruo, peregrinaretur iudicio. Ergo hanc quoque partem ne ad laesionem nobis subiectorum per iuris et legum contemptum ulterius perduraret, hoc providentissimo edicto nostra pietas censuit emendandum. Iubemus namque omnes pro priscis ac saluberrimis institutis suos adversarios satisfactionem forsitan differentes in proprio, non in minime conpetenti fictis quibusdam occasionibus exposcere litigii foro. Actor rei forum sequatur. Quod sine caelesti sententia non constat esse decretum, intactum inviolatumque servetur: nemo a nostra serenitate postulet — nec enim impetrabit non rescriptum non mandatum vel iussum quod dicunt sacrum — suos adversarios in minime conpetenti iudicio respondere, maxime cum hoc tempore, quod superius dictum est, unusquisque clarissimorum vel spectabilium iudicum, si tamen propter causas praedictas ita usus tulerit, et integras adeuntibus aures praebere et omni postposita invidia, omni spreta gratia recto proposito potuerit iudicare. Quam formam etiam in militari parte volumus observari nec passim aliquem armatae militiae sociatum longinquis partibus trahi, sed in locis apud conpetentem iudicem pulsari, nisi tamen super maximis et necessariis causis et militarem iudicem in locis excedentibus fuerit accusatus: non ignorante eo, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua fuerit protractus examina, quod, si culpa sui fuerit dilata cognitio vel minime actioni suae adfuerit vel delata probaverit, pro calumnia quidem poenam luat legibus constitutam; pro vero pecuniaria causa post dispendia, post sumptus, considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo, condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. Nam dignum est eos, qui maiorum nostrorum nostrarumque legum, avaritia stimulante vel invidia incitante, fines perturbare seu castra perfringere conabuntur militantum, saltem intimato, quo magis puniuntur, dispendio refrenari. Ergo consulite vestris commodis, nostris saluberrimis parete praeceptis. Nemo a nostra pietate maioribus occupata vel a magnificentissimis seu inlustribus iudicibus nisi in maximis ac necessariis, quod superius cautum est, rebus publicis vel debitis exhibitionis subsidium poscat. Nam si quis aliter quam edicta continent petulanti animo his despectis maiorem iudicem vel nostram primum contra ordinem legum adierit maiestatem, sciat se non solum litis iacturae atque plus petitionis periculo, verum etiam conpetenti motui fore subdendum. DAT. V ID. OCT. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. VII ET AVIENO V̅C̅. CONSS. INTERPRETATIO. Si quis adversarium suum aut repetitione aut criminis obiectione pulsaverit, in provincia, in qua consistit ille qui pulsatur, suas exerat actiones nec aestimet adversarium suum alibi aut longius ad iudicium pertrahendum: illi vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. Simili etiam et militantes ordine teneantur, ut et ipsi apud conpetentes iudices, quas conpetere sibi credunt, exerant actiones, quia omnibus legibus constitutum est, ut actor rei forum sequatur.