IMPP. VALENTINIANI ET MARCIANI AA. EDICTVM. Multa remediorum genera nostrae clementiae provincialibus suis prospicere gestienti et crebra cogitatio subpetit et ipse rerum usus adportat. Nam cum venalem iudicum ambitum radicitus amputasset et ad res privatas vel publicas sincerissime gubernandas homines spectandos atque consultos traxisset invitos — sciens quippe felicem fore rem publicam, si a nolentibus et actus publicos repulsantibus regeretur —, cogitanti nostrae pietati statim occurrit, quonam modo possint longi itineris intervallo et enormibus sumptibus legitimo egentes auxilio liberari. Videtis enim agmina, videtis catervas adeuntium infinitas non solum a finitimis provinciis, verum extremo orbis Romani limite confluentes et adversum suos adversarios conquerentes. Quod profecto nullatenus accidisset, si in locis integritas vel severitas iudicum floruisset. Ne igitur huiusmodi flagitia etiam ulterius porrigantur, ne quis desertis laribus suis aut certe dulcibus pignoribus per incognitas mundi partes diutius pervagetur, hoc consultissimo edicto statuendum pariter et omnibus declarandum pietas nostra decernit: Quicumque civilem actionem vel certe criminalem accusationem adversariis suis intendere moliuntur, viros clarissimos adeant provinciarum rectores et expositis querimoniis insinuatisque desideriis suis paratissimum promptissimumque posthac subsidium iuris expectent. Illi noxiae potentiae vim legum benignam obponant, illi divitiis integram mentem obiciant. Non illos supercilium, quod hoc tempore nullum est, terrebit, non effeminabit mentem severam quilibet census oblatus. Sed unicuique, non altiore suspecta, non despecta humiliore fortuna, nostrae mandatorum non inmemores pietatis et antiquo et nostro iure succurrent et querimonias suas probantibus aut indemnitate servata aut legitima vindicta consulent subsecuta. Has ergo ob causas nullum adversarium suum a proximis vel longinquis partibus, non per sacros adfatus, non per magnificentissimorum vel inlustrium iudicum sententias volumus exhibere, nisi forsitan aut propter potestatem adversarii aut ipsius rei difficultatem aut publici debiti molem deficiente rectore provinciae spectabilis iudicis, qui in locis vel proximo deget, vel amplissimae potestatis vel aliorum maiorum iudicum auxilium postuletur. His pro commodo vestro et pro nostri imperii humanitate dispositis unusquisque vestrum, cum sint in locis iudices legum custodes et earum pervigiles defensores, prout quisque possit sine peregrinatione, sine sumptibus super dubiis rebus et adire iudices et auxilium ami- cum legibus adipisci, haec quae dicta sunt observare debebit. Si vero vel ab adversario tamquam excedente provinciale praesidium fuerit contemptus vel a iudice non auditus hocque in amplissimae potestatis vel alio maiore, conpetenti tamen, examine per relationem iudicis contra adversarium missam seu ipsum iudicem documentis quibusdam neglexisse nostrae maiestatis edicta sui periculi memor se promiserit probaturum, tunc post indemnitatem ei legibus servatam etiam vindicta iuri congrua in convictum protinus subsequetur. Quod si appellatio apud iudicem fuerit subsecuta, ea, quae super provocationibus legibus antiquitus statuta sunt, diligentius modis omnibus complebuntur.