Ad illam quoque dispositionum partem augustae mentis providentiam sensumque conferimus, ut provinciales nostros, quos inmunes a reliquis fecimus, devotos in posterum et semper idoneos remota feralium conpulsorum acerbitate faciamus. Praefectiani si quidem atque palatini vel aliarum potestatum adparitores conpetentium titulorum exactione suscepta contra veterum morem per provincias discurrentes enormibus exactionibus possessorem curialemque concutiunt et ita omnia pro arbitrio suae depraedationis extorquent, ut, cum aliqua pars certa vel minima publicis conpendiis inferatur, duplum aut amplius in sportulis avidus et praepotens executor accipiat. Hinc est, quod vetus providentia dispositioque maiorum, quam in omnibus sequimur atque reparamus, provincialibus iudiciis exequenda commisit, quibus adnitentibus per singularum municipes civitatum moderatione tractabili fiscalium tributorum celebraretur inlatio: quam si acerbius humilis notusque conpulsor pro sui conpendii utilitate tractasset, confestim depraedationibus vexatorum aditu audituque facilis provinciae cognitor subveniret. Nunc vero canonicarios superioris militiae auctoritate terribiles et in provincialium viscera et damna desaevientes nec arguere quisquam apud provincialium iudicem potest, cum resupinae adpariturae et totum sibi de superioris cinguli fastidio blandienti potestas provincialis examinis subiecta famuletur nec de longinquis provinciae regionibus cum magno sumptuum expensarumque detrimento ad comitatum nostrum venire audeat ille qui queritur, cui sub duro patientiae gemitu tolerabilior videtur depraedatio saevientis quam sub magno observationis incommodo sustinendus inpetrandae ultionis eventus. Hinc est, quod per iniuriam conpulsorum destitutae ordinibus civitates idoneum nequeunt habere curialem, quod exigentium atrocitate perterriti possessores propria rura destituunt, cum non iam amissio fortunarum, sed saeva custodia et suspendiorum crudelitas formidatur, quae inmitis adparitor et executio militaris pro commodo suae cupiditatis exercet. Ac ne ulterius canonicariorum venalis inprobitas publicis fortunis inferat privatisque dispendium, veteri more revocato provinciarum rectores celebrandae exactionis summa respiciat, per quorum officia profligari iubemus annuas functiones, ita ut a duodecimae indictionis initio nullus ad provinciam magnificentiae tuae canonicarius, nullus palatinus, nullus armatae potestatis minister accedat, sed universa fiscalia, quae de provinciis speranda sunt, per locorum iudices inferantur, quos aut neglegentiae culpa respiciet aut laus manebit industriae, ita ut ipsis moderatoribus ad admonendum tantummodo directus executor inmineat.