Et idcirco mansura in aeternum lege sancimus universorum fiscalium titulorum vel ad arcam magnificentiae tuae vel ad utrumque aerarium pertinentium reliqua usque ad praesentis undecimae indictionis initium a possessoribus non petenda: quae sub generalis indulgentiae beneficio relaxamus obnoxiis. Atque hoc ita pro cunctorum remedio constitutum sub aperta volumus definitione servari, ut quidquid ex praeteritis indictionibus usque in praesentem undecimam reliquorum est, quod vel apud possessorem residet vel in privatum, ut fieri interveniente versutia adsolet, nexum emissa curialibus vel canonicariis vel quibuslibet aliis cautione migravit, penitus non petatur, ut exactione careat stipulatio, quam pro fiscalium calculo contractam nostrae mansuetudinis relaxavit humanitas: excepta suarii canonis ratione, cui propter urbis venerabilis copiam nihil volumus indulgentia interveniente decerpi.