IDEM AA. ALBINO II P(RAEFECTO) P(RAETORI)O ILLYRICI ITALIAE ET AFRICAE. Ex adfectu publico convenit eorum necessitatibus subvenire, qui fatales miserias inciderunt: imperatoriae si quidem laudis est aliqua decreta mollire, quando vis maior inopinatae cladis ferale generarit incommodum, Albine p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Unde inlustris et praecelsa magnificentia tua pragmatici nostri tenore conperto sciat Afros, qui infortuniis hostilis cladis expulsi eiectique fortunis omnibus spem sui actus et conversationis solitae perdiderunt et imbuti studiis litterarum causas agere destinarunt sive agere iam coeperunt, apud omnes iudices his advocationis copiam remoto legis vinculo esse permissam, ut aerumnas, in quibus nunc sunt, tali possint remedio sublevare, praeter praetorianam togam forumque urbanum, in quo agendorum negotiorum licentiam tribus pietas nostra permisit. Nec enim non eos oportet studiis favorabilibus adiuvari, quibus hoc solum remansit, quod sibi non potuit vindicare captivitas. DAT. XVI. KAL. SEPT. RAVENNAE MAXIMO II ET PATERIO V̅V̅. C̅C̅. CONSS.