Quibus ad agendum viginti annos, non ut adpropinquare vicesimum, sed ut explere fas sit, legis huius auctoritate decernimus; in provincialibus vero foris si sedecim aut eo amplius numero advocati sint, unum ex his, qui in agendo annorum numero praestat, ad praetorianum forum, si hoc praefectura iubeat, avocari atque omnes sive utriusque praetorianae sive unae praefecturae causidicos expleto vicesimo vel ad alium vitae cursum maturius transeuntes quinto decimo advocationis anno vicariae dignitatis potestatem posse obtinere, ita ut in salutationibus nostris, in conventibus publicis omnibus, qui post se vicariae potestatem adepti erunt, merito praeponantur. Neque enim perpetiendum putamus huiusmodi dignitatem in his, qui advocatione functi sunt, imaginariam aut vacantivam videri, cum eam non gratiae singulorum, sed ipsi ordini et professioni iudicia nostra restituant, quamvis tam magno, tam necessario et tam sancto officio si servetur reverentia litterarum, etiam hoc parvum esse videatur, nisi illis salvum esset sperare cum omnibus, quod optimus quisque ac sibi bene conscius de nostris iudiciis non frustra debet optare. Neque enim tali fine meritum professionis artamus aut futurae spei intercludimus viam, qui praeterita interim remuneramus. Nam ut nullis civilium officiorum oneribus aut exactionibus aut operibus publicis ad suggestiones numerariorum vel ad praeceptum sacrae nostrae huiusmodi hominum, emeritum si quis per supra memoratos annos in quolibet praetoriano sive urbano foro studium probatae defensionis inpendit, post diutinum laborem sollicitetur quies, providebit amplissimae praefecturae debita et iusta commotio, quae triginta librarum auri condemnationem ab officiis provincialibus vel suo ilico iubebit exposci, si quemquam ex his, qui praedicta observatione causis patrocinia praestiterunt, ad huiuscemodi iniuriam suggerendum esse crediderint.