IMPP. THEOD(OSIVS) ET VALENT(NIANVS) AA. FAVSTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Gaudemus admodum haec nobis amplitudinis tuae insinuatione suggesta, quae nostris concordare iudiciis privilegia dudum causidicis delata testantur, quorum ut merita maior beneficiorum nostrorum cumulus augeret, etiam novis insuper amplificamus indulgentiis. Quo enim impares honore credamus eos, quorum vitam et eloquentiam per tot officii huiusce annos non solum privatorum, verum etiam publicorum iudiciorum explorat auctoritas, Fauste p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime)? Inlustris igitur et praecelsa magnificentia tua laudabilium suggestionum suarum contemplatione hoc a nobis in admittendis retinendis honorandisque causidicis edictali lege noverit constitutum, ut in eo, qui se causidicorum numero optat adiungi, inprimis studia requirantur mores natales vel si perfunctus est muneribus, quibus patriae suae nascendi generositas debet esse munifica, neque per calumniam neque perfunctoria examinatione. Neque enim oportet eos, quos semel adsciveris in seminarium dignitatum, non ita ad omnia esse defaecatos, ut idcirco digni universis honoribus habeantur, quod advocati esse meruerunt.