Sardiniam ab hoc excipi placuit, quoniam apud nonnullos calliditate quadam maxima pars pecuniae resedit, quam exactam publicis oportuit erogationibus adplicari: cum satisfecerit, ad ipsam quoque beneficia nostra pervenient. Inlustris viri comitis rei privatae insinuatio patefecit dudum nostram clementiam praecepisse intra Africam, sicut per alias provincias, adiectione quinquennii pretium distractorum praediorum ab emptoribus debere suppleri; palatinos super hac re olim directos necdum quid profecerint rettulisse. Quare nolumus hunc titulum interpretationi huiusce iussionis adiungi, ne sub occasione orationis accepta consumant. Dici enim reliqua non possunt, unde non residua pars, sed omnis quae sperari potest summa debetur. ET MANV DIVINA: OPTAMVS VOS FELICISSIMOS AC FLORENTISSI- MOS NOSTRIQVE AMANTISSIMOS PER MVLTOS ANNOS BENE VALERE, SANCTISSIMI ORDINIS P(ATRES) C(ONSCRIPTI). ET AD LATVS: DAT. III NON. MART. ROMAE D. N. VALENT(INIANO) A. VII ET AVIENO V̅C̅. CONSS. RECITATA IN SENATV PER V(IBVM) INL(VSTREM) PROCONSVLEM POSTVMIANVM PRID. ID. MART.