Licet hanc humanitatem cunctis ad quietem sciamus posse sufficere, tamen addimus, quo provisio nostra magis possit grata praestari: nemini deinceps licebit ad hoc negotium arbitrio unius iudicis adspirare. Utrum mitti debeat inspector, publicus tractatus ante deliberet sublimis viri parentis patriciique nostri nec non magnifici viri praefecti praetorio, qui communionis utilitate virtutum suarum magnitudinem nobiscum pervigiles et cogitant et tuentur: cum aulicis potestatibus pro sua moderatione disponant, si iusta necessitas cogit, qualis persona mittatur. Nihil inpudenter audebit, quem elegit talium virorum examinatus adsensus. Necesse est ab eo integritatis reverentiam custodiri, qui novit tot se custodes habere quot iudices. Aliter pergenti ad provinciam et fortunarum et famae iubemus esse discrimen; revocetur publici timore periculi, quem occulta cupiditas festinare conpellit. Similis condicio manebit officium eius potestatis, quae discussorem mittere cupiens non fideliter suggesserit adtestatione gestorum formam mittendi quam statuimus debere servari.