IDEM AA. CONSVLIBVS PRAETORIBVS TRIBVNIS PLEBIS SENATVI SVO SALVTEM DICVNT. Si vos liberique vestri valetis, bene est: nos exercitusque nostri valemus. Licet aliae occupationes extiterint, ultra differri non potuit: apud verecundam enim conscientiam mendacii genus est promissa tardare. Sciamus licet devotione possessorum fiscalia nulla vel parva deberi, tamen quod in huius discussionis officio et nullius et modici una eademque condicio est, evidenter exponimus, cur designatae necessitati placeat subveniri. Putabitur enim coniventia, nisi nostro studio corrigatur. Quantum ad propositum nostrum adtinet, provincialibus undique volumus esse consultum et diversis fessos incommodis sufficientibus beneficiis adiuvare. Verum obstitit invida plerumque subreptio, quoniam iam non potest tantum, quantumlibet intenta, cogitatio providere, ut inprobis etiam latentes nocendi aditus obstruantur.