IMPP. THEOD(OSIVS) ET VALENT(INIANVS) AA. FAVSTO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Quaecumque de provincialium levamine conferri praesentium rerum condicio patitur, prona benignitate clementiae nostrae relaxat humanitas. Quid est enim vel iustitiae tam proximum vel nobis magis familiare, quam piam manum porrigere defessis et eorum quos regimus angustiis in tempore subvenire? Praesertim cum defectui publico praeceptisque serenitatis nostrae subiectorum certatim semper famulentur obsequia, cuius devotionis meritum, recentium pariter votorum sacra festivitas, velut sub cuiusdam muneris debitis, exigit, ut ad occasionem praestandi alacrius incitemur, Fauste p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Unde inlustris et praecelsa magnitudo tua secundum saluberrimam suggestionem suam, quae proposito nostro placere gestiens cogitationes suas ad provinciarum remedia semper extendit, universis possessoribus hac pragmatici nostri auctoritate sciat esse consultum, ita ut, quidquid in reliquis superiorum temporum residere calculi publici ratio deprehenderit, in quartam usque indictionem per omnes provincias atque insulas Italiae, per Africam vero tertiae indictionis debita titulis fiscalibus eximantur. Quae cum nihil publico nomini proficiant, exhaustum tamen possessorem redimentemque semper indutias continuis dispendiis inquietant. Quod nunc omne et in perpetuum penitus remittentes nihil ex hac functione constituimus tabularia publica retinere omnisque recidivae calumniae aditus praestruentes praecipimus nihil exactoribus de praedictarum dumtaxat indictionum reliquis umquam, nihil licere iudicibus. DAT. VIII ID. IVL. RAVENNAE THEOD(OSIO) A. XVI ET FAVSTO V̅C̅. CONSS.