Quod si quis contra tam saluberrimam legem pertinaciter voluerit inpetratis sibimet vel suo corpori scitis uti caelestibus, sciat tam tua sublimitas quam moderatores provinciarum adversus eum tamquam in contumacem sententiam proferendam , Cyre p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua legem saluberrimam edictis propositis ad omnium notitiam perferri praecipiat. DAT. XI KAL. OCT. CONSTANTINOPOLI VALENTINIANO A. V ET ANATOLIO V̅. C̅. CONSS. IDEM AA. CYRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Nos quidem semper singulis atque universis ea provisionum maiestate consulimus, qua res Romana paulatim ad totius orbis terrarum processit imperium. Quibus enim adquiruntur artibus bona, iisdem scimus etiam adqui- sita servari. Quis dubitat suis commodis veteres rei publicae commoda praeferentes mundi finibus fines inposuisse Romanos? Sic nos in legibus maxime promulgandis non quid forte quibusdam separatim, sed quid universis in commune prodest, divinis sensibus ponderamus. Sed nonnumquam ea, quae saluberrime promulgantur, interpellatione quidam non recta deformare contendunt. Nuper curiis civitatibus, ipsis etiam provinciis consulentes cavimus lege perpetua non debere passim cinguli praerogativa vel inlustrissimae praefecturae vel rectorum provinciarum declinari sententias. Hanc legem etiam de nostris militibus quosdam conperimus dicere promulgatam. Ne itaque male interpretandi scita nostra quibusdam detur occasio, sciat sublimitas tua de scholaribus nostris, comitibus etiam ac tribunis nec militaribus consuetudinem observari velle nos hactenus observatam de ceteris vero militibus armatis vel de tribunis, qui nume- . ros agunt, prorsus legem nuper promulgatam non loqui certissimum est, Cyre p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inlustris igitur et magnifica auctoritas tua legem perpetuo valituram edictis propositis ad omnium notitiam perferri praecipiat. DAT. IIII KAL. IAN. CONSTANTINOPOLI VALENT(INIANO) A. V ET ANATOLIO V̅. C̅. CONSS. IDEM AA. ARIOBINDO MAGISTRO MILITVM. Quae de fori praescriptione nuper saluberrima lege decrevimus, ipsius legis definitionibus demonstrantur. Sed suggestione tuae sublimitatis admoniti quosdam etiam de adparitionibus magisteriae potestatis excipi postulantis, ad eam quoque partem ordinandam divina moderatione pervenimus. Itaque neque pulsatis ab adversariis suis vel in amplissimae praefecturae iudicio vel in provinciis ad praescribendum sufficiat adparitorem magisteriae se dicere potestatis, et sint certi, quos obsequiis magistri militum deputatos ad alia iudicia inconsulto suo iudice trahi non liceat.