Inlustris igitur et magnifica auctoritas tua, quae provisionum titulis et commodis publicis inlustrantur noverit praesenti lege nostram clementiam statuisse, omnes conductores, omnes qui per provincias otiantur vel suis vacant conpendiis sine beneficio, ut dictum est, commeatus, suis adversariis agentibus respondere, ne sub praetextu militiae privatum seu publicum debitum deseratur, eadem forma servata in his etiam, qui mercandi et militandi divalia beneficia meruerunt. Scita sane nostrae perennitatis edictis ex more propositis ad omnium notitiam tua magnificentia faciat pervenire. DAT. XIII KAL. FEB. CONSTANTINOPOLI THEOD(OSIO) A. XVII CONS. IDEM AA. CYRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Omnes odiosae sunt fraudes et hae maxime quae legibus fiunt, quae contra commoditatem publicam exquiruntur. His itaque legum convenit auctoritatem obponi. Fori praescriptiones noxia quidam interpretatione suis adsertionibus aptare festinant, qui cinguli praerogativa iudiciarias eludere posse cognitiones existimant, nescientes veteres quoque leges specialiter eiusmodi praescriptionibus et contractus et negotia gesta et delicta subtrahere nec pati eum, qui aliquid in qualibet provincia criminose commiserit vel qui alicubi contraxerit vel qui in quodam loco negotia gesserit aliena, memorata se posse praescriptione defendere. Sed tua celsitudo per suggestionem edocuit quosdam eorum etiam, qui ad curiam vocantur quive cohortalibus deberi dicuntur officiis vel qui debitis publicis obligantur quive superexactionum vel concussionum criminibus involvuntur, in tantum audaciae processisse, ut sub specie militiae excelsae tuae quoque sedis iudicio praescribere non horrerent: cui quis dubitat nullam personam in quocumque negotio posse praescribere? Ideo divinis sensibus callida memoratorum resecantes incepta hac perpetua lege sancimus excelsae quidem tuae sedis neminem sub specie fori praescriptionis in quolibet negotio declinare posse sententias. Sed ne provincialibus quoque iudiciis posse fori praescriptionem obponere eos, qui ad curiam vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis, vel eos, qui debitis publicis obligantur, eosve qui superexactiones vel concussiones perpetrasse firmantur quive criminose quid arguuntur in provincia commisisse quive contraxisse vel alienum dicuntur gessisse negotium in ea provincia, in qua conveniuntur, hac saluberrima lege decernimus, licet talis officii videatur adparitor, quod specialiter, ut apud suos tantum iudices responderet, de nostri numinis inpetravit clementia.