Denique quod ab uno committitur, totius delinquitur periculo numeri, ut constricti nominationibus suis sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium. Universi itaque velut in corpore uniformi uni decoctioni, si ita res tulerit, respondere coguntur ut viri inlustris atque magnifici magistri officiorum suggestio nostrae clementiae patefecit. Quae cum ita sint, praesenti sanctione perpetuo valitura legis in morem decernimus, ut, quisque fabricensium sine liberis vel legitimo herede decesserit non condito testamento, eius bona, cuiuscumque summae sint, ad eos nutu nostrae mansuetudinis pertinere, qui velut creatores decedentium adtinentur, qui fisco pro intercepto respondere coguntur. Hoc enim pacto contingit, ut, et rei publicae ratio salva permaneat et fabricenses collegarum suorum solaciis perfruantur, qui damnis ac detrimentis tenentur obnoxii, omni in posterum ab eorum facultatibus, ab eorum patrimoniis petitione cessante, Aureliane frater amantissime. Inlustris igitur auctoritas tua post hanc legem nullius petitionem admittat vel instructionem fieri patiatur super bonis fabricensis defuncti. Quod si ulla processerit instructio, non sacra adnotatio, non divina pragmatica habeat locum contra generalem nostri numinis sanctionem. Quinquaginta etenim auri libras officium palatinum fisci viribus inferre cogetur, si postquam susceperit huiusmodi divinum oraculum, vel instructionem dare temptaverit. DAT. PRID. NON. NOV. CONSTANTINOPOLI THEOD(OSIO) A. XVI ET FAVSTO V̅. C̅. CONSS. VII. DE AMOTA MILITANTIBVS FORI PRAESCRIPTIONE. IMPP. THEOD(OSIVS) ET VALENT(INIANVS) AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Iuratur in militiae sacramenta, ut necessitates publicae procurentur, sed suggestione culminis tui conperimus quosdam ideo tantum sortiri militiam, ut alienorum praediorum idonei possint fieri conductores. Quod nisi numinis nostri fuerit auctoritate correctum, in contumeliam aulae divinae proficiet, si iisdem privilegiis muniantur qui in privatis negotiis occupantur, quibus iure militiae servientes obsequiorum praemiis gloriantur. Quare praesenti lege sancimus omnes omnino domesticos, agentes in rebus et quaecumque alia praetenditur militiae dignitas, sub moderatoribus provinciarum functionibus publicis respondere, nulla fori praescriptione valitura, si hac qui exiguntur debita publica uti temptaverint. Immo et in aliis privatis actionibus occupatos malumus respondere qui per provincias otiantur vel conductorum vocabulis defenduntur, sive domorum divinarum sive virorum potentium seu cuiuslibet condicionis sint conductores, nisi forte commeatu ad rem propriam conponendam unius anni indutias ostenderint accepisse, Florenti p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime)