IDEM AA. CYRO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. In omnibus quidem rebus publicam convenit utilitatem privatis commodis anteponi, sed tum praecipue, cum saluti pariter provincialium ac imperii nostri felicitati consulitur, unde singulorum quoque fortunis ac securitatibus prospici debere non habetur incertum. Quoniam igitur per consultissimam tuae sublimitatis suggestionem conperimus Armeniae tractum in ipso paene limitis aditu Persarum constitutum, pridem regalium fundorum copiis ac praesidiis munitum, in praesenti Persicis eruptionibus expositum fuisse eo, quod eosdem fundos et maxime Theodosiopolitanae et Satalenae civitati contiguos vel propinquantes quorundam petitio diversis retro temporibus in propria iura mutato pristino canone transtulerit, hac in perpetuum victura lege censuimus statuendum, ut universi, qui nostram in his munificentiam meruerunt, sub ea condicione possessiones habere donatas concedantur, si contatos et bastagas et paraveredos et species nec non coemptiones secundum pristinam consuetudinem dispositione tuae magnificae sedis iniungendas et alia universa fisci calculo sollemniter sine mora dependant et agnoscant aut resistentes pro utilitate communi publicae possessioni continuo praedia refundant; sub ea scilicet observatione, ut nulli deinceps eosdem fundos liceat insidiosis et derogantibus rei publicae precibus emereri aut ad sua conpendia despectis publicis utilitatibus transferre, centum pondo auri poenae nomine tam his, qui preces offerre temptaverint, quam scriniariis vel aliis quorum interest, si supplicationes oblatas ausi fuerint instruere, feriendis, Cyre p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). DAT. VI KAL. IVL. CONSTANTINOPOLI CYRO V C. CONS. Sublimis igitur et magnifica auctoritas tua hanc saluberrimam legem edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. VI. DE BONIS FABRICENSIVM. IMPP. THEOD(OSIVS) ET VALENT(INIANVS) AA. AVRELIANO C(OMITI) R(ERVM) P(RIVATARVM). Fabricensium corpus invenit necessitas dura bellorum, quod inmortalitatis genere principum scita custodit, ne deficiente principio successus generis laberetur: hoc enim armat, hoc nostrum ornat exercitum. Hinc iure provisum est artibus eos propriis inservire, ut exhausti laboribus inmoriantur cum subole professioni cui nati sunt.