Quam si quis tractator temerario spiritu contra iussa divalia, quod non opinamur, offerre temptaverit, quinquaginta librarum auri cum amissione militiae dispendio ferietur, quatenus cuncti cognoscant firmius nos possessoribus praesenti lege donasse quae exceptionibus et ceteris formulis vacillabant, Marcelline frater amantissime. Inlustris igitur auctoritas tua statuta nostrae clementiae pro devotione sincera sollemniter edictis propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. DAT. VII ID. MAI. CONSTANTINOPOLI THEOD(OSIO) A. XVI ET FAVSTO CONSS. IDEM AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Suggestionem tui culminis salutarem debita cum laude divinus amplectitur nostrae perennitatis adsensus, per quam suggeritur providendum, ne redituum praestatio minor videatur expensis neve erogatio conlationis functionem excedat. Quod evenire monstratur patrimonialibus fundis ac limitotrofis nec non etiam saltuensibus pro libidine petitorum ad ius privatum securitatemque translatis. Cui rei, ne ulterius adtemptetur, hac lege perpetuo valitura remedium credidimus ad- ferendum omnes eiusmodi post hanc legem petitionum materias inhibentes. Praecipimus itaque nulli iam in posterum licere patrimoniales seu limitotrofos vel saltuenses fundos, qui per tractum Orientis positi sunt, ad ius transferre privatum, sive dempto, sive salvo canone iuris fundorum inmutatio postuletur, legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes, tam videlicet petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet divina pragmatica contra vetitum proferatur, Florenti p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime). Inlustris itaque et magnifica auctoritas tua edictis propositis quae sanximus ad omnium notitiam perferri praecipiat. DAT. VI ID. IVN. CONSTANTINOPOLI THEOD(OSIO) A. XVII ET FESTO V̅. C̅. CONSS.