Inlustris igitur et magnifica auctoritas tua, cui cordi est cum divinis tum principalibus adhibere iussionibus famulatum, quae insatiabili catholicae religionis honore decrevimus, propositis excellentiae suae sollemniter edictis, in omnium faciat pervenire notitiam, provinciarum quoque moderatoribus praecipiat intimari, ut et eorum pari sollicitudine cunctis civitatibus atque provinciis quae necessario sanximus innotescant. DAT. PRID. KAL. FEB. CONSTANTINOPOLI D. N. THEOD(OSIO) A. XVI CONS. ET QVI FVERIT NVNTIATVS. INTERPRETATIO. Haec lex specialiter iubet, ut nullus Iudaeus, nullus Samaritanus ad nullum militiae aut administrationis honorem possit accedere neque defensoris officium nulla ratione suscipere neque carceris esse custodes, ne forsitan sub specie cuiuslibet officii Christianos vel etiam sacerdotes sub quacumque occasione iniuriis audeant fatigare, ne supra scripti qui inimici legis nostrae sunt legibus nostris aliquos aut condemnare aut iudicare praesumant. Nullam denuo audeant construere synagogam. Nam si fecerint, noverint hanc fabricam ecclesiae catholicae profuturam et quinquaginta pondo auri auctores fabricae esse multandos. Sed hoc sibi sciant esse concessum, ut ruinas synagogarum suarum debeant reparare. Hoc etiam specialiter in hac lege conprehensum est, ut nullus Iudaeus servum aut ingenuum Christianum audeat quacumque persuasione in suam legem transferre. Quod si fecerit, amissis facultatibus capite puniatur. De reliquo vero haec lex damnat sectas, quae nominatim in hac lege continentur insertae. IIII. NE DVCIANI VEL LIMITANEI MILITES AD COMITATVM EXHIBEANTVR. IMPP. THEOD(OSIVS) ET VALENT(INIANVS) AA. FLORENTIO P(RAEFECTO) P(RAETORI)O. Opem atque auxilium nostrae clementiae limitaneorum poscit utilitas, qui adeo quorundam querimoniis vel exhibitionibus diversorum iudicum dicuntur adflicti, ut inter privatam vitam et militarem scientiam neutri nascantur. Adde, quod usum armorum dediscere conpelluntur observatione fori civilis officii et in vita peregrinantur aliena expertes litium, actionum ignari, quas inverecunda facundia et doctrina popularis instituit. Haec adsertio viri sublimis Anatolii magistri per Orientem utriusque militiae nostris sensibus intimavit. Quapropter non ulterius patimur tantae commoditatis dissimulare iacturam, cum constet dispositione maiorum vallo limitis ab excursione barbarica defensari quidquid intra Romani nominis concluditur potestatem. Quam ob rem victura in omne aevum lege sancimus neminem ducianum, neminem limitaneum militem per totum tractum Orientis ex ultimis solitudinibus qui exiguis solaciis vix aegreque miseram famem repellunt, penitus exhiberi ad nostrum sacratissimum comitatum nec sacra nostri numinis iussione nec divino responso ad preces adeuntis elicito, non denique perennitatis nostrae mandatis vel cuiuslibet sententia iudicis, dispositionibus insuper integris viri magnifici custodiendis in posterum, quas ad utilitatem limitaneorum sedula investigatione constituit, remissis omnibus iam nunc ad propria sacramenta qui videntur exhibiti. Verum ne condicionem militum praedictorum in quandam arcem videamur quodammodo conlocasse peccandi concessa licentia semel exhibitionis submota formidine, sub conpetentibus militaribus iudicibus adversus eos agentibus ianuam aperimus, cum ea videlicet definitione, ut, si limitaneus fuerit confutatus in contractibus seu legibus deliquisse, sumptus litis dare cogatur, etiamsi hoc sententia prolata non teneat et negotium trecentorum solidorum summam excedat, eadem in actorem poena servata, si limitaneus calculum meliorem et victricem sententiam reportarit. Aliter quippe litigantium tumores et execranda studia iurgiorum conpesci non poterunt, nisi animus excitatus in litibus inminentis damni periculum pertimescat, ut correctionis metu conpressus aeterno silentio conticescat. Quem enim avaritia terminum sortietur, quam si laqueis cupiditatum suarum circumdata intra saepta propria damnata calumnia conprimatur? Et profecto aut hoc est remedium diu vexatis aut, si nec hoc quidem prodesse potuerit, alia ratio commodorum, alia provisionis flagitanda cautela est, scilicet opperiri, scilicet optare debemus, ne libeat audacibus exercere litigia, ut liceat nostris militibus otiari, quos in extrema parte Romani saeculi sacramentorum legibus amandatos calumnia latentes invenit?