His adicimus nullam constitutionem in posterum velut latam in partibus Occidentis aliove in loco ab invictissimo principe filio nostrae clementiae p(er)p(etuo) Augusto Valentiniano posse proferri vel vim legis aliquam obtinere, nisi hoc idem divina pragmatica nostris mentibus intimetur. Quod observari necesse est in his etiam, quae per Orientem nobis auctoribus promulgantur; falsitatis nota damnandis, quae ex tempore definito Theodosiano non referuntur in codice, exceptis his, quae habentur apud militum sancta principia, vel de titulis publicis expensarum aliarumque rerum gratia quae in regestis diversorum officiorum relata sunt. Longum est memorare, quid in huius consummationem negotii contulerit vigiliis suis Antiochus cuncta sublimis, ex praef(ecto) et cons(ule), quid Maximinus v(ir) inl(ustris), ex quaestore nostri palatii, eminens omni genere litterarum, quid Martyrius v(ir) inl(ustris), comes et quaestor, nostrae clementiae fidus interpres, quid etiam Sperantius Apollodorus Theodorus viri spectabiles, comites sacri nostri consistorii, quid Epigenes v(ir) s(pectabilis), com(es) et mag(ister) memoriae, quid Procopius v(ir) s(pectabilis), com(es) et magister libellorum, iure omnibus veteribus conparandi. Quod restat, Florenti p(arens) k(arissime) a(tque) a(mantissime), inlustris et magnifica auctoritas tua, cui amicum, cui familiare est placere principibus, edictis prop(ositis) in omnium populorum, in omnium provinciarum notitiam scita maiestatis augustae nostrae faciat pervenire. DAT. XV. KAL. MART. CONSTANTINOPOLI D. N. THEOD(OSIO) A. XVI. CONS. ET QVI FVERIT NVNTIATVS. INTERPRETATIO. Haec lex dicit, ut Theodosiani codicis auctoritas omni firmitate subsistat.