<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0278a.stoa001.opp-lat1"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Fabricauit Anastasius in Mesopotamia prouincia ciuitatem,  <lb/>
            quae ciuitas Dara dicitur, tenet in longitudinem milia III <lb/>
            propter Persos, quando in prouincia imperatoris ad praedandum <lb/>
            ueniebant, ubi fossato figebant, quia aquae nullatenus inueniuntur <lb n="10"/>
            nisi ibi; in qua ciuitate fluuius exit et ad capud <lb/>
            ciuitatis mergit sub terra, quia ipse fluuius omnis muro <lb/>
            cinctus est. 
</p><p>Ciuitas Melitine in Persa Armenia est, ipsa est metropolis. 
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Alia ciuitas Arauisso, alia Cocusso, alia Germanicia. In Persida <lb n="15"/>
            ubi iacet corpus sancti Danihelis, Susa dicitur, XXX <lb/>
            milia de Babylonia; ibi sunt et tres pueri; in qua ciuitate <lb/>
            habitatio hominum non est propter serpentes et ippocentauros. <lb/>
            Hoc Eudoxius diaconus dixit, qui de ipsa prouincia est. 
</p></div></div></body></text></TEI>